Europe Homepage
Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio populi Romani
subiecit, et impensarum quas in rem publicam populumque Romanum fecit,
incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum.
[1] Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa
comparavi, per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in
libertatem vindicavi. [Ob quae] senatus decretis honorificis in ordinem suum
me adlegit, C. Pansa et A. Hirtio consulibus, consularem locum sententiae
dicendae tribuens, et imperium mihi dedit. Res publica ne quid detrimenti
caperet, me propraetore simul cum consulibus providere iussit. Populus autem
eodem anno me consulem, cum cos. uterque bello cecidisset, et triumvirum rei
publicae constituendae creavit.
[2] Qui parentem meum trucidaverunt, eos in exilium expuli iudiciis legitimis
ultus eorum facinus, et postea bellum inferentis rei publicae vici bis acie.
[3] Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi,
victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Externas gentes, quibus
tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui. Millia civium Romanorum
sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Ex quibus deduxi in colonias aut
remisi in municipia sua stipendis emeritis millia aliquanto plura quam
trecenta, et iis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro praemiis militiae
dedi. Naves cepi sescentas praeter eas, si quae minores quam triremes fuerunt.
[4] Bis ovans triumphavi, tris egi curulis triumphos et appellatus sum viciens
et semel imperator. Cum autem pluris triumphos mihi senatus decrevisset, iis
supersedi. Laurum de fascibus deposui in Capitolio, votis quae quoque bello
nuncupaveram solutis. Ob res a me aut per legatos meos auspicis meis terra
marique prospere gestas quinquagiens et quinquiens decrevit senatus
supplicandum esse dis immortalibus. Dies autem, per quos ex senatus consulto
supplicatum est, fuere DCCCLXXXX. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum
reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdeciens, cum scribebam haec, et
agebam septimum et tricensimum tribuniciae potestatis.
[5] Dictaturam et apsenti et praesenti mihi delatam et a populo et a senatu, M.
Marcello et L. Arruntio consulibus non acccepi. Non recusavi in summa frumenti
penuria curationem annonae, quam ita administravi, ut intra paucos dies metu et
periclo praesenti populum universam liberarem impensa et cura mea. Consulatum
quoque tum annuum et perpetuum mihi delatum non recepi.
[6] Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio et postea P. Lentulo et Cn. Lentulo et
tertium Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoque Romano
consentientibus ut curator legum et morum summa potestate solus crearer, nullum
magistratum contra morem maiorum delatum recepi Quae tum per me geri senatus
voluit, per tribuniciam potestatem perfeci, cuius potestatis conlegam et ipse
ultro quinquiens a senatu depoposci et accepi
[7] Triumvirum rei publicae constituendae fui per continuos annos decem.
Princeps senatus fui usque ad eum diem quo scripseram haec per annos
quadraginta. Pontifex maximus, augur, XV virum sacris faciundis, VII virum
epulonum, frater arvalis, sodalis Titius, fetialis fui.
[8] Patriciorum numerum auxi consul quintum iussu populi et senatus. Senatum
ter legi, et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi. Lustrum
post annum alterum et quadragensimum feci, quo lustro civium Romanorum censa
sunt capita quadragiens centum millia et sexaginta tria millia. Tum iterum
consulari cum imperio lustrum solus feci C. Censonno et C. Asinio cos., quo
lustro censa sunt civium Romanorum capita quadragiens centum millia et ducenta
triginta tria millia. Et tertium consulari cum imperio lustrum conlega Tib.
Caesare filio meo feci Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos., quo lustro censa
sunt civium Romanorum capitum quadragiens centum millia et nongenta triginta et
septem millia. Legibus novis me auctore latis multa exempla maiorum
exolescentia iam ex nostro saeculo reduxi et ipse multarum rerum exempla
imitanda posteris tradidi
[9] Vota pro valetudine mea suscipi per consules et sacerdotes quinto quoque
anno senatus decrevit. Ex iis votis saepe fecerunt vivo me ludos aliquotiens
sacerdotum quattuor amplissima collegia, aliquotiens consules. Privatim etiam
et municipatim universi cives unanimiter continenter apud omnia pulvinaria pro
valetudine mea supplicaverunt.
[10] Nomen meum senatus consulto inclusum est in saliare carmen, et
sacrosanctus in perpetum ut essem et, quoad viverem, tribumcia potestas mihi
esset, per legem sanctum est. Pontifex maximus ne fierem in vivi conlegae mei
locum, populo id sacerdotium deferente mihi quod pater meus habuerat, recusavi.
Quod sacerdotium aliquod post annos, eo mortuo qui civilis motus occasione
occupaverat, cuncta ex Italia ad comitia mea confluente multitudine, quanta
Romae nunquam fertur ante id tempus fuisse, recepi, P. Sulpicio C. Valgio
consulibus.
[11] Aram Fortunae Reducis ante aedes Honoris et Virtutis ad portam Capenam pro
reditu meo senatus consacravit, in qua pontifices et virgines Vestales
anniversarium sacrificium facere iussit eo die quo, consulibus Q. Lucretio et
M. Vinicio, in urbem ex Syria redieram, et diem Augustalia ex cognomine nostro
appellavit.
[12] Ex senatus auctoritate pars praetorum et tribunorum plebi cum consule Q.
Lucretio et principibus viris obviam mihi missa est in Campaniam, qui honos ad
hoc tempus nemim praeter me est decretus. Cum ex Hispania Galliaque, rebus in
iis provincis prospere gestis, Romam redi, Ti. Nerone P. Qintilio consulibus,
aram Pacis Augustae senatus pro reditu meo consacrandam censuit ad campum
Martium, in qua magistratus et sacerdotes virginesque Vestales anniversarium
sacrificium facere iussit.
[13] Ianum Quinnum, quem claussum esse maiores nostri voluerunt cum per totum
imperium populi Romam terra marique esset parta victoriis pax, cum priusquam
nascerer, a condita urbe bis ommno clausum fuisse prodatur memoriae, ter me
principe senatus claudendum esse censuit.
[14] Filios meos, quos iuvenes mihi eripuit fortuna, Gaium et Lucium Caesares
honoris mei caussa senatus populusque Romanus annum quintum et decimum agentis
consules designavit, ut eum magistratum inirent post quinquennium, et ex eo die
quo deducti sunt in forum ut interessent consiliis publicis decrevit senatus.
Equites autem Romam universi principem iuventutis utrumque eorum parmis et
hastis argenteis donatum appellaverunt.
[15] Plebei Romanae viritim HS trecenos numeravi ex testamento patris mei et
nomine meo HS quadringenos ex bellorum manibiis consul quintum dedi, iterum
autem in consulatu decimo ex patrimonio meo HS quadringenos congiari viritim
pernumeravi, et consul undecimum duodecim frumentationes frumento privatim
coempto emensus sum, et tribunicia potestate duodecimum quadringenos nummos
tertium viritim dedi. Quae mea congiaria pervenerunt ad hominum millia numquam
minus quinquaginta et ducenta. Tribuniciae potestatis duodevlcensimum, consul
Xil, trecentis et viginti millibus plebis urbanae sexagenos denarios viritim
dedi. Et colonis militum meorum consul qintum ex manibiis viritim millia nummum
singula dedi; acceperunt id triumphale congiarium in colonis hominum circiter
centum et viginti millia. Consul tertium decimum sexagenos denarios plebei quae
tum frumentum publicum accipiebat dedi; ea millia hominum paullo plura quam
ducenta fuerunt.
[16] Pecuniam pro agris quos in consulatu meo quarto et postea consulibus M.
Crasso et Cn. Lentulo Augure adsignavi militibus solvi municipis; ea summa
sestertium circiter sexsiens milliens fuit quam pro Italicis praedis numeravi,
et circiter bis milliens et sescentiens quod pro agris provincialibus solvi. Id
pimus et solus omnium qui deduxerunt colonias militum in Italia aut in
provincis ad memoriam aetatis meae feci. Et postea, Ti. Nerone et Cn. Pisone
consulibus itemque C. Antistio et D. Laelio cos. et C. Calvisio et L. Pasieno
consulibus et L. Lentulo et M. Messalla consulibus et L. Camnio et Q. Fabricio
cos., militibus quos emeriteis stipendis in sua municipia deduxi praemia
numerato persolvi, quam in rem sestertium quater milliens circiter impendi.
[17] Quater pecunia mea iuvi aerarium, ita ut sestertium milliens et
quingentiens ad eos qui praerant aerario detulerim. Et M. Lepido et L. Arruntio
cos. in aerarium militare, quod ex consilio meo constitutum est ex quo praemia
darentur militibus qui vicena aut plura stipendia emeruissent, HS milliens et
septingentiens ex patrimonio meo detuli.
[18] Ab eo anno quo Cn. et P. Lentull consules fuerunt, cum deficerent
vectigalia, tum centum milibus hominum tum pluribus multo frumentarios et
nummarios tributus ex horreo et patrimonio meo edidi.
[19] Curiam et continens el Chalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum
porticibus, aedem divi Iuli, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, quam sum
appellari passus ex nomine eius qui priorem eodem in solo fecerat, Octaviam,
pulvinar ad circum maximum, aedes in Capitolio Iovis Feretri Iovis Tonantis,
aedem Quirini, aedes Minervae et Iunonis Reginae et Iovis Libertatis in
Aventino, aedem Larum in summa sacra via, aedem deum Penatium in Velia, aedem
Iuventatis, aedem Matris Magnae in Palatio feci.
[20] Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi reteci sine
ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum compluribus locis vetustate
labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo in rivum
eius inmisso. Forum Iulium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et
aedem Saturm, coepta profligataque opera a patre meo, perfeci et eandem
basilicam consumptam incendio, ampliato eius solo, sub titulo nominis filiorum
meorum incohavi, et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis iussi.
Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus
refeci nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat. Consul septimum viam
Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque omnes praeter Mulvium et Minucium.
[21] In privato solo Martis Ultoris templum forumque Augustum ex manibiis feci.
Theatrum ad aedem Apollinis in solo magna ex parte a privatis empto feci, quod
sub nomine M. Marcelli generi mei esset. Dona ex manibiis in Capitolio et in
aede divi Iuli et in aede Apollinis et in aede Vestae et in templo Martis
Ultoris consacravi, quae mihi constiterunt HS circiter milliens. Auri coronari
pondo triginta et quinque millia municipiis et colonis Italiae conferentibus ad
triumphos meos qintum consul remisi, et postea, quotienscumque imperator
appellatus sum, aurum coronarium non accepi decernentibus municipiis et colonis
aeque benigne adque antea decreverant.
[22] Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut
nepotum nomine, quibus muneribus depugnaverunt hominum circiter decem millia.
Bis athletarum undique accitorum spectaculum propulo praebui meo nomine et
tertium nepotis mei nomine. Ludos feci meo nomine quater, aliorum autem
magistratuum vicem ter et viciens. Pro conlegio XV virorum magister conlegii
collega M. Agrippa ludos saeclares C. Furnio C. Silano cos. feci. Consul XIII
ludos Martiales pimus feci quos post id tempus deinceps insequentibus annis
s.c. et lege fecerunt consules. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut
filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo
dedi sexiens et viciens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria millia et
quingentae.
[23] Navalis proeli spectaclum populo dedi trans Tiberim in quo loco nunc nemus
est Caesarum, cavato solo in longitudinem mille et octingentos pedes, in
latitudinem mille et ducenti, in quo triginta rostratae naves triremes aut
biremes, plures autem minores inter se confilxerunt; quibus in classibus
pugnaverunt praeter remiges millia hominum tria circiter.
[24] In templis omnium civitatium provinciae Asiae victor ornamenta reposui
quae spoliatis templis is cum quo bellum gesseram privatim possederat. Statuae
meae pedestres et equestres et in quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC
circiter, quas ipse sustuli, exque ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo
nomine et illorum qui mihi statuarum honorem habuerunt posui.
[25] Mare pacavi a praedonibus. Eo bello servorum qui fugerant a dominis suis
et arma contra rem publicam ceperant triginta fere millia capta dominis ad
supplicium sumendum tradidi. Iuravit in mea verba tota Italia sponte sua, et
me belli quo vici ad Actium ducem depoposcit; iuraverunt in eadem verba
provinciae Galliae, Hispaniae, Africa, Sicilia, Sardinia. Qui sub signis meis
tum militaverint fuerunt senatores plures quam DCC, in iis qui vel antea vel
postea consules facti sunt ad eum diem quo scripta sunt haec LXXXIII,
sacerdotes circiter CLXX.
[26] Omnium provinciarum populi Romam quibus finitimae fuerunt gentes quae non
parerent imperio nostro fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, item
Germaniam, qua includit Oceanus a Gadibus ad ostium Albis fluminis pacavi.
Alpes a regione ea quae proxima est Hadriano mari ad Tuscum pacificavi nulli
genti bello per iniuriam inlato. Classis mea per Oceanum ab ostio Rheni ad
solis orientis regionem usque ad fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra
neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit. Cimbrique et Charydes et
Semnones et eiusdem tractus alii Germanorum populi per legatos amicitiam meam
et populi Romam petierunt. Meo iussu et auspicio ducti sunt duo exercitus eodem
fere tempore in Aethiopiam et in Arabiam quae appellatur Eudaemon, magnaeque
hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et complura oppida capta.
In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroe; in
Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exercitus ad oppidum Mariba.
[27] Aegyptum imperio populi Romani adieci. Armeniam maiorem interfecto rege
eius Artaxe cum possem facere provinciam malui maiorum nostrorum exemplo regnum
id Tigrani regis Artavasdis filio, nepoti autem Tigranis regis, per Ti. Neronem
tradere, qui tum mihi privignus erat. Et eandem gentem postea desciscentem et
rebellantem domitam per Gaium filium meum regi Ariobarzani regis Medorum
Artabazi filio regendam tradidi, et post eius mortem filio eius Artavasdi; quo
interfecto Tigranem qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus in id regnum
misi. Provincias omnis quae trans Hadrianum mare vergunt ad orientem
Cyrenasque, iam ex parte magna regibus ea possidentibus, et antea Siciliam et
Sardiniam occupatas bello servili reciperavi.
[28] Colonias in Africa, Sicilia, Macedonia, utraque Hispania, Achaia, Asia,
Syria, Gallia Narbonensi, Pisidia militum deduxi Italia autem XXVIII colonias
quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt mea auctoritate deductas
habet.
[29] Signa militaria complura per alios duces amissa devictis hostibus recepi
ex Hispania et Gallia et a Dalmateis. Parthos trium exercitum Romanorum spolia
et signa reddere mihi supplicesque amicitiam populi Romani petere coegi. Ea
autem signa in penetrali quod est in templo Martis Ultoris reposui.
[30] Pannoniorum gentes, quas ante me principem populi Romani exercitus nunquam
adit, devictas per Ti. Neronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio
populi Romani subieci, protulique fines Illyrici ad ripam fluminis Danui. Citra
quod Dacorum transgressus exercitus meis auspicis victus profilgatusque est, et
postea trans Danuvium ductus exercitus meus Dacorum gentes imperia populi
Romani perferre coegit.
[31] Ad me ex India regum legationes saepe missae sunt non visae ante id tempus
apud quemquam Romanorum ducem. Nostram amicitiam appebverunt per legatos
Bastarnae Scythaeque et Sarmatarum qui sunt citra flumen Tanaim et ultra reges,
Albanorumque rex et Hiberorum et Medorum.
[32] Ad me supplices confugerunt reges Parthorum Tiridates et postea Phrates
regis Phratis filius, Medorum Artavasdes, Adiabenorum Artaxares, Britannorum
Dumnobellaunus et Tincommius, Sugambrorum Maelo, Marcomanorum Sueborum . . .
rus. Ad me rex Parthorum Phrates Orodis filius filios suos nepotesque omnes
misit in Italiam non bello superatus, sed amicitiam nostram per liberorum
suorum pignora petens. Plurimaeque aliae gentes expertae sunt p. R. fidem me
principe quibus antea cum populo Romano nullum extiterat legationum et
amicitiae commercium.
[33] A me gentes Parthorum et Medorum per legatos principes earum gentium reges
petitos acceperunt: Parthi Vononem, regis Phratis filium, regis Orodis nepotem,
Medi Ariobarzanem, regis Artavazdis filium, regis Ariobarzanis nepotem.
[34] In consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram, per
consensum universorum potitus rerum omnium, rem publicam ex mea potestate in
senatus populique Romani arbitrium transtuli. Quo pro merito meo senatus
consulto Augustus appellatus sum et laureis postes aedium mearum vestiti
publice coronaque civica super ianuam meam fixa est et clupeus aureus in curia
Iulia positus, quem mihi senatum populumque Romanum dare virtutis clementiaeque
et iustitiae et pietatis caussa testatum est per eius clupei inscriptionem.
Post id tempus auctoritate omnibus praestiti, potestatis autem nihilo amplius
habui quam ceteri qui mihi quoque in magistratu conlegae fuerunt.
[35] Tertium decimum consulatum cum gerebam, senatus et equester ordo
populusque Romanus universus appellavit me patrem patriae, idque in vestibulo
aedium mearum inscribendum et in curia Iulia et in foro Aug. sub quadrigis quae
mihi ex s.c. positae sunt censuit. Cum scripsi haec annum agebam septuagensumum
sextum.
[1] Summa pecuniae quam dedit vel in aerarium vel Plebei Romanae vel dimissis
militibus: denarium sexiens milliens.
[2] Opera fecit nova aedem Martis, Iovis Tonantis et Feretri, Apollinis, divi
Iuli, Quirini, Minervae, Iunonis Reginae, Iovis Libertatis, Larum, deum
Penatium, Iuventatis, Matris Magnae, Lupercal, pulvinar ad circum, curiam cum
Chalcidico, forum Augustum, basilicam Iuliam, theatrum Marcelli, porticum
Octaviam, nemus trans Tiberim Caesarum.
[3] Refecit Capitolium sacrasque aedes numero octoginta duas, theatrum Pompei,
aquarum rivos, viam Flaminiam.
[4] Impensa praestita in spectacula scaenica et munera gladiatorum atque
athletas et venationes et naumachiam et donata pecunia colonis, municipiis,
oppidis terrae motu incendioque consumptis aut viritim amicis senatoribusque
quorum census explevit innumerabilis.